- CALANTICA
- I.CALANTICApagus Lusitan. Eborae urbi proximus, Arroiolas. Iac. Vasconc.II.CALANTICAteste Nomô, tegmen est muliebre, quod capiti innectitur. M. Tullius in Clodium: Tunc cum vincirentur pedes fasciis, cum calanticam capiti accommodares. Cael. Rhodig. Antiq. lection. l. 16. c. 10. ex Euripide ac Herodoto docet, mitram esse, genus fasciae, sive taeniae, quô caput obligetur: quam eandem cum Calantica fuisse, docet Servius ad Aeneid. l. 9. v. 616 Similiter Lyrano ad Iuditb. c. 10. muliebre id capitis tegmen est, quod alias Mitra dicitur, ipse Cuffan vocat, Galli Goiffe. Et suffragatur idem Servius ad Aen. l. 10. ubi ridentur Troes obsessi, habentes redimicula mitrae: quemadmodum Idem l. 4. in Paride, cum semviro comitatu, ridet Iarbas. Servius enim pileum contraponit mitrae; et hanc muliebri capiti tegendo, illum virili, attribuit. Vide Solerium de Pileo sect. 6. et infra ubi de Mitra. Salmasio melius Calautica dicitur. Ita enim Glossae, Calautica, εἶδος ζώνης; ex Graeco καλυπτιχὴ. Vide eum ad Solinum p. 556. ut et infra ubi de Mitris ac Phrygiis tiaris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.